- URINA
- URINAa Graeco οὖρον, unde Palinuri proprium apud Maronem viri nomen. Eam in locis sacris reddere non licuisse, supra diximus. Unde sub Antonino Caracallo dammati sunt, qui urinam in co loco fecerunt, in quo statuae aut imagines erant Principis: exemplô nempe Tiberianô, de quo Sueton. vide c. 58. Nec reddendae causâ, adversus Solem, aut Lunam, denudarr. Polin. l. 28. c. 6. extr. Eâ tamen Deam Syriam foedavit Nero, teste Sabellicô, l. 2. Enn. 7. hanc ob causam Numinum contemptor habitus. At vectigal urinae Vespasianus instituit, inde quoque lucrum non aspernatus, cuius odorem qualibet ex re bonum esse, filio consilium improbanti tespondit, vide supra ubi de Fullonibus, item voce Gastra. Quem sequutus Ferdinandus Neapol. Rex, cum Capuae simile vectigal instituisset, publicâ Campanorum non caruit notâ,uti refert Pontanus, c. de Liberal. Celtiberi vero etiam dentes et corpus urinâ fricare consuevêre, hanc optimam corporis curam existimantes, apud Diodorum, l. 5. c. 9. Vide supra Dens. Imo a militibus urgente siti bibita, occurrit apud Auctores Palaestinos: qua de re Barthium vide, Ammadversion. Papinian. ad l. 4. Theb. v. 756. ut et ubi de Siti supra. Nec hominum solum, sed et iumenrorum, hausta Cretensibus a Metello obsessis, quâ sitim torserunt potius, quam sutentaverunt: quia dum vinci timent, id passi sunt, quod eos ne victor quidem pati coegisset, Val. Max. l. 7. c. 6. ex ext. 1. Plura hanc in rem vide supra, ubi de Lotio, uri de urina animalium, apud Plinium, l. 8. c. 38. cynocephali inprimis, duodecies de die redditâ, supra: de lyncurio gemma, e lyncis urina conorlcere creditâ, itidem retro in hac voce: de vesica urinâ plenâ et lana in collo vinctâ in Verer. πυρομαντείᾳ adhibita, voce Pyromantia etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.